Initio





Magnificat

Magníficat

ánima mea Dóminum,

Et exsultávit spíritus meus

in Deo, salutári meo.

Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ;

ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes.

Quia fécit mihi magna qui potens est,

et sanctum nomen eius.

Et misericórdia eius a progénie in progénies

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo,

dispérsit supérbus mente cordis sui.

Depósuit poténtes de sede,

et exaltávit húmiles.

Esuriéntes implévit bonis,

et divítes dimísit inánes.

Suscépit Israel, púerum suum,

recordátus misericórdiæ suæ.

Sicut locútus est ad patres nostros,

Abraham, et sémini eius in sæcula.

Glória Patri.

Initio